161. Cervus et Cornua Eius Cervus ad fontem stabat, sitiens, ut biberet aquam. Hic dum in aqua videt effigiem suam, tenuitatem crurum vituperat, laetatur vero forma cornuum. Repente venatores adsunt eumque persequuntur. Quamdiu per campum fugam facit, pernicitate pedum evadit. Cum vero imprudens attingisset silvam, cornua sunt implicita ramis. Comprehensus deinde, cum luctu haec verba edidit, “Heu misero mihi, qui iis quae vituperaram servatus sum; quibus autem gloriatus fueram, perii.”