160. Cervus et Leaena Mortua Leo omnes quadrupedes ad defunctae uxoris exsequias honestandas invitarat. Cunctis igitur aliis mortem reginae ineffabili dolore prosequentibus, solus cervus, cui illa filios eripuerat, expers doloris, nullas lacrimas emittebat. Quod leo percipiens, accersitum ad se cervum ut illum perimeret, interrogat cur non cum aliis reginae mortem fleat. Cui ille “Fecissem,” inquit, “nisi me hoc facere prohibuisset: advenienti enim mihi felix eius anima, ad Elysias sedes proficiscens, apparuit, dicens eius discessum non lugendum, cum ad amoena vireta fortunatorum nemorum sedesque beatas proficisceretur.” Haec leo audiens laetatus est, cervoque veniam dedit. Fabula indicat viri prudentis officium esse interdum fingere, et sese a potentium furore honesta excusatione tutari.