159. Cerva in Speluncam Fugiens Cerva, venatores fugiens, in speluncam quamdam, ubi leo degebat, pervenit ut in ea nimirum ingressa lateret. Sed illico ab eo comprehensa necique parata, “Ah me infelicem,” exclamavit, “quae fugiens homines, ferae me tradidi!” Ita nonnulli hominum, minoribus periculis territi, maiora se in mala coniiciunt.