157. Cervus ad Stabulum Confugiens Persecutus a canibus, cervus ad stabulum boum confugiebat et ibi totum corpus, praeterquam cornua, abscondebat. Adibat stabulum servus et ille, oscitanter et negligenter huc et illuc oculos circumferens, mox decessit. Fortunae suae nimis applausit laetabundus cervus et sese tutissimum autumabat. Sed statim, ipso hero ingrediente locum, et rebus curiosius perlustratis, cornua cervi detexit et fustibus cum vicinis adoriebatur.