156. Cervus et Vitis Fugiens venatores, cerva sub vite latebat. Mox frondibus vitis vesci incepit. Ramos vero agitatos venatores videntes, sagittis cervam confecere. Moriens ait, “Haec merito patior, quia viti bene facienti nocebam.”