155. Cervus et Amici Eius Cervus, morbo correptus, in loco campestri procubuerat. Ferae autem, quae illum visitatum venerant, pabula quae strata fuerant cervo, devorarunt. Ut vero postea paululum convaluit cervus, inopia oppressus, vitam cum pabulo perdidit. Haec fabula carpit eos qui nimios et stultos habent amicos, ex eis plus damni quam emolumenti capiunt.