152. Aper et Rusticus Apro vastanti segetes rusticus praecidit auriculam. Iterum deprehenso, praecidit alteram. Et tunc quoque redeuntem capit; captum portat in urbem, destinatum lautitiae sui patroni. Secta iam in convivio belua nusquam apparet cor. Excandescente hero et flagitante coquos, villicus respondet, “Patrone,” inquit, “non est mirum non apparere cor. Nam credo stultum aprum numquam cor habuisse. Nam, si cor habuisset, numquam in poenam suam ad meas segetes toties rediisset.” Sic rusticus; at omnes convivae emoriebantur risu, cachinnantes de stultitia rustici. Multorum hominum est excors vita, ut an cor habeant possis ambigere.