151. Aper et Asinus Pugnantes Aper, asinum ad certamen provocans, sperabat se victorem fore quod longiores acutioresque sibi quam adversario dentes essent. Sed, cum asino propinquasset, ferratis pedibus percussus, cecidit semimortuus. Paulo post, ad se reversus, “Non istinc me laedi,” inquit, “credebam.” Fabula indicat virum prudentem omnia explorare debere, unde ab adversario possit offendi.