150. Aper et Asinus Iocans Asinus, occurrens apro, cachinnis illum iocose excepit, percontatus de moribus eius et parentibus et liberali educatione, inquiens praeterea se servulum sibi futurum et si quid foret quod illi in mandatis praeciperet. Cui torvus et iracundus aper ait, “Abi, insulsum animal! Nolo os contaminare colloquio tam vecordis beluae.”