149. Aper et Vulpes Stabat olim aper iuxta arborem dentesque acuebat. Quem cum vulpes vidisset, “Quidnam dentes acuis,” inquit, “dum nulla necessitas adest, neque venator neque periculum imminet ullum?” Cui aper “Haud frustra id ago,” respondit, “nam si periculum aliquando contigerit, non tunc in acuendis dentibus tempus teram, sed utar promptis et bene paratis.”