147. Onager Asino Invidens Onager, prostratum in sole mansuetum asinum cernens, beatum illum iudicabat animo suo, qui et cute nitida et bene habito corpore esset. Mox videns eundem et onera ferre et ab agitatore fustibus caedi, “Non ego te,” inquit, “magis beatum esse duco; intellego enim cum quanta calamitate tua bona confusa sint.”