146. Camelus Flumen Transiens Camelus flumen transibat, quod magno aquarum impetu ferebatur. In quo cum forte alvum exonerasset, et excrementa ante se statim ferri undarum violentia vidisset, “Quid istud rei est,” inquit, “quod, quae retro me esse solent, ante me ferri videam?” Haec fabula de ea urbe narrari posset, in qua penes infimos ac stultos homines imperii summa est, neglectis praecipuis atque prudentibus viris.