145. Camelus et Simia Simia olim in brutorum congressu saltabat, quae, cum plausus ab omnibus summasque laudes reportaret, camelus, invidia excitatus, in medium et ipse processit atque saltare coepit. Id ille cum valde incomposite atque inepte faceret, bruta animalia indignata fustibus abegerunt. Eos omnino haec fabula carpit qui, invidia ducti, cum praestantioribus contendunt atque spe plurimum decipiuntur.