143. Camelus et Iuppiter Camelus, se despiciens, querebatur tauros ire geminis cornibus insignes, se inermem obiectum esse ceteris animalibus; orat Iovem cornua sibi donare. Iuppiter cameli stultitiam ridet; nec modo negat votum, verum et decurtat bestiae auriculas. Quisque sit contentus sua Fortuna; etenim multi, meliorem secuti, peiorem incurrere.