142. Rhinoceros et Vulpes Rhinoceros animal est robustum et grande, corio duro et squamato quasi clypeatum, naso cornuto, unde et nomen sortitum fuit. Huius generis unus, conspecto quodam corvo insidente rupi, declaraturus robur suum, omnibus viribus et summa contentione in rupem impetum facit, tamquam hanc eversurus et deturbaturus corvum. Sed, incursione concitatissima fracto cornu, irridetur a praetereunte vulpecula, quae docet aliis ferramentis ad rupes demoliendas opus esse. Fabula docet audaciae vires et robur, expers prudentiae, saepe exitiosum esse.