141. Hyaenae, Masculus et Femina Hyaenas singulis annis naturam mutare ferunt, et qui modo mas fuit, deinde in feminam converti. Cum olim itaque hyaena masculus contra Naturae leges cum femina coire vellet, “Heus tu,” illa ait, “ne quid tale facias; haec eadem enim mox ipse patieris.”