140. Pardalis et Simiae Pardalis animal est simiis infensissimum, sed viribus impar. Unde, cum aperta vi simias non possit invadere, arte expugnat et vincit. Sternit se sub foliis et ramis supinum et, extensis in altum pedibus, fingit se mortuum. Hoc spectaculo gavisae, simiae una post alteram ex arboribus descendunt; illudunt ficto mortuo et, eius arte elusae, audaciores ac deposito metu conscendunt, conculcant, tripudiant, donec pardalis, sentiens eas longo suo ludo defatigatas, aliam strangulat, aliam unguibus lacerat, aliam pedibus stringens dilaniat.