139. Tigris et Venatores Raptis tigris fetibus, dum veloci cursu venatores insequitur, ipsi timentes sibi de crudelitate bestiae, speculum vitreum amplum in via proiiciunt. Tigris vero dum imaginem suam in speculo cernit, a cursu suo subsistit, aestimans fetum suum reperisse. Dum autem imaginem illam amplectitur et ibidem commoratur, venatores evadunt. Ipsa autem, tandem pede fracto speculo, nihil reperit et ita fetus suos amittit.