136. Ursus Cornua Cupiens Quaerebat ex urso lupus quare caput semper demissum gereret. “Quia,” inquit ursus, “debile illud est et infirmum.” “At tu,” inquit lupus, “cornibus armato, quemadmodum armata esse capita taurorum cernis.” “Quis hoc,” inquit ursus “praestare mihi poterit?” “Multa,” inquit lupus, “homines norunt, quos Natura singulari ingenio et industria instruxit. Inter eos igitur huius rei artificem quaeres.” Ursus paruit monitis lupi, et hominem invenit tandem qui cornua se additurum ipsi profiteretur. Tum artifex “Nunc perforabo,” inquit, “eam capitis partem, cui tu potissimum inseri cornua volueris.” “Minime,” inquit ursus; “desiperem enim, si hoc fieri permitterem.” “At ego aliter,” inquit artifex, “cornutum te reddere non potero.” “Carebo igitur,” inquit ursus, “potius cornibus, quorum cupiditas utinam non aures mutilasset meas.”