135. Ursus et Amici Duo Duo amici una faciunt iter. Occurrit in itinere ursus. Alter arborem conscendit et periculum evitat; alter, cum meminisset illam bestiam cadavera non attingere, humi sese prosternit animamque continet, se mortuum esse simulans. Accedit ursus, contrectat iacentem, os suum ad hominis os auresque admovet, cadaver esse ratus, discedit. Postea, cum socius quaereret quidnam ei ursus dixisset in aurem, respondit, “Monuit ne confiderem amico, cuius fidem adverso tempore non essem expertus.” Amicus certus in re incerta cernitur.