134. Ursus et Uxor Eius Ursus, dum forte cum uxore rixaretur, oculum illi eruit. Sed postea paenitens, tanto dolore affectus est ut ungues sibi mordicus praecideret. Deinde cum inter loquendum diceret prae suo in ursam amore se propriis armis exuisse. “Quid,” inquit uxor, “istud mihi luscae nunc prodest? Antequam oculum mihi erueres, istud faciendum fuit.”