133. Ursus et Apes Ursus, ab ape ictus, tanta ira incensus est ut alvaria unguibus discerperet. Tunc autem apes universae ursum aggressae sunt aculeis et paene necaverunt. Cum vix effugisset, secum “Sane,” inquit, “melius erat unius apis tolerare aculeum quam tot in me hostes excitare iracundia mea.”