132. Ursus, Leo, et Vulpes Leo et ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant. Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant. Vulpes interea, circumcirca eundo, ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit. At illi videbant quidem furacem vulpem sed, quia non potuerunt surgere, “Eheu nos miseros,” dicebant, “qui vulpi laboravimus.”