131. Ursae Catuli et Leaena Cum quaedam ursa laboriose et anxie lamberet ut catulos suos figuraret, leaena vidit et “Lambe,” ait, “quantum voles; non fiet ut ursos non educaveris.” Cura elegantem raro reddit hunc librum, quem semel partus infelix informem dedit.