130. Ursa et Vulpes Ursa olim se magnifice iactabat quod prae ceteris animalibus amica hominis esset; eam enim ferunt humanis cadaveribus vesci non solere. Risit vulpes, his auditis, atque ad eam dixit, “O utinam mortuos, non vivos devorares!”