127. Simius et Hominis Imago Simius forte hominis belli imaginem, eleganter pictam, in aula suspensam vidit. “Ha, ha, he,” inquit, “quis istum ornatum et vestes tam elegantes imagini meae addidit? Ego namque certe is ipse sum; hoc caput meum est, mea haec labella, haec mea frons, haec lumina mea.” Aliquis audivit et, cum bestiam impudentem ipsis veritatis viribus refellere vellet, speculum e pariete detractum obiicit. Sed ille de dolo malo queritur et speculum infidele obiici clamitat. Quem amor sui stultus tenet, sibi somnia quaeque absurda fingere fere solet.