126. Simius Decoratus Simius, politi et lepidi et urbani famam captare volens, munditiam exquisitam et omnem ornatum hominis pulchelli induit. Ita decoratus, conventum celebrem petit; magnam confidentiam rite praefert ac pro troffulo elegante sese gerit. Continuo meritis talibus honor habetur, at ille, gaudio gestiens ubi vult loqui, omnes pudere coepit quod animal ineptum honoraverint. Abiguntque et foras eiiciunt. Fabula hos monet qui ornatu corporis splendido abundant sed sensu communi carent.