120. Simia, Camelus, et Elephantus Cum de rege e suis eligendo agerent bruta, camelus et elephantus progressi inter se contendebant, ambo ceteris ob corporis molem et robur praelatum iri sperantes. At simia utrosque imperio ineptos esse affirmavit: camelum quidem quod bilem ad iniustos puniendos non haberet; elephantum vero quod, si regnaret, a porcellorum insidiis summopere esset metuendum.