118. Simiae et Viatores Duo Duo socii semel debuerunt per desertum transire, et dixit alter, “Firmabo tecum quod plus lucrabor per falsitatem quam tu per veritatem.” Statuta firmatione, incidit mendax in quandam congregationem simiarum. Et dixerunt simiae, “Quid tibi videtur de nobis?” Dixit mendax, “Vos estis pulcherrima inter omnia animantia super terram, et homines assimulantur vobis; numquam vidi tam pulchram congregationem.” Simiae autem propter talia verba multum ipsum honorabant; aurum et argentum dederunt. Venit alius veridicus, et simiae quaerebant quid ei videretur de illa congregatione. Qui respondit dicens, “Numquam vidi tam turpem, tam foedam congregationem.” Et iratae simiae verbaverunt eum egregie, quod vix evasit. Quandoque nocet omnia vera loqui.