117. Simia, Vulpes, Elephantus, Castor et Pavo Simia, contemplans pelle nitida vulpem, “O quanta,” inquit, “benignitate erga te Natura usa est, et quanta me affecit deformitate.” Cuius errorem ut refelleret, “Venito mecum,” inquit vulpes. Mox obviam fit illis elephantus, cui essent dentes fracti. Hunc vulpes interrogat, “Quae vis dentes tuos frangere potuerit?” “Cupiditas,” inquit ille, “hominum.” Progressi longius aspiciunt cruentum castorem, cui adempta essent membra virilia. Causam eius mali percontata, vulpes cognoscit quod ipse sibi praemordisset membra, cum ob ea se peti sciret. Digressi ab hoc, vident pavonem, cui essent pennae et de caudae et de alis revulsae. Pavo “Homo,” inquit, “pulchritudine captus, pennas rapuit sibi.” Tum simiae vulpes “Videsne,” inquit, “divitias et copiam eorum, quae magnifieri et placere solent, non reddere beatos possessores suos.”