115. Simia Regina et Vulpes Simia, viso solio unde rex paulo ante discesserat, accurrit et illud occupat. Accedit deridens hanc vulpecula et ecquid imperet rogat. Simia astare illam et contemplari se reginam iubet. “Immo ego,” inquit vulpes, “ut celeriter hinc te abripias, suadeo.” Sed superbe despicientem dicta vulpis simiam canes, qui ante revertentem regem procurrerant, invadunt atque iam paventem et trepidam mordicus arripiunt et laceram et semivivam vix tandem amittunt, deplorantem illam et cupiditatum et stultitiae damna.