113. Simius Glorians et Vulpecula Simius olim vulpeculae iactabat suam singularem industriam gestus et habitus exprimendi animalium quorumlibet. Vulpecula refert, “Hoc tibi dabo lubens: nullum animal esse, quod ad speciem imitari non queas. At illud mihi vicissim dabis: nullum inveniri, quod te imitari velit.”