112. Simia et Vulpes, Iter Facientes Vulpes et simia eundem in locum faciebant iter. Cum per sepulchra eas via duceret, simia ad vulpem “Omnes,” inquit, “quos hic sepultos vides, parentum meorum liberti erant.” “Callide,” respondet vulpes, “mentita es. Nec enim horum quisquam, qui humati sunt, te potest convincere.”