111. Simia et Nucleus Simia libenter comedit nucleum, quia dulcis est, sed, quando gustat de cortice amaritudinem, nucleum interius relinquit et nucem proiicit.