110. Simia et Legumina Rusticus cum sacculo, in quo legumina essent, iter faciens, dum sub arbore acquiescit, forte obdormierat, somno obrepente, ut fit, defatigato. Videt simia sacculum, et quid inesset cognoscendi cupida, accedit et aperit sacculum, leguminibusque repertis, manum unam complet et arborem conscendit. Inter ascendendum, unum forte granulum exciderat. Hoc illa dum non vult relinquere neque amittere, redit in solum et granulum tollit. Mox repetit arborem, paulo quam prius maiore cum festinatione, in qua rursum granum elabitur unum et alterum. Quae dum et ipsa recolligit, forte excitatus de somno rusticus, clamoribus et saxis illam insectatur. At haec trepida et perterrita, abiectis omnibus leguminibus, fugae studebat, et manus expediebat; ita quae nihil amittere voluisset, nihil retinuit.