109. Simia et Ursus Simia, quae valde prae omnibus animalibus fetum suum diligit, aliquando fetum suum in brachiis tenens ostendebat urso. At ille, irruens in simiam, fetum rapuit et devoravit. Simia vero, supra modum dolens, coepit cogitare quomodo posset se vindicare. Et, afferens ligna, de nocte posuit illa et disposuit circulariter circa ursum ubi erat relegatus. Et, igne apposito, combussit eum, qui primo parvipendebat quidquid ei simia viribus facere poterat. Multi servi laesi aliquando dominos suos occiderunt vel domos eorum incenderunt.