108. Simia et Gemelli Eius Simia, ut ferunt, cum peperit gemellos, alterum diligit, alterum negligit. Erat puerpera cum gemellis atque, cum incidisset terror, vitatura periculum, dilectum prehendit ulnis. Quem, dum praeceps fugitat, collidit petrae atque enecat. Neglectus autem, qui in hirsuto haeserat tergo fugientis, mansit incolumis.