107. Simia et Catuli Eius Animalia olim contendebant quis pulcherrimos haberet liberos. Aderant omnia; simia quoque catulos suos brachio gestat. Hac veniente, nullum animalium potuit a risu temperare. Continuo simia exclamat, “Immo nostis catulos meos esse aliis longe pulchriores.”