106. Lupus et Persona Tragoedi Personam tragoedi lupus in agro invenit, quam semel et iterum vertit. “O quanta species,” ait, “et cerebrum non habet neque sensum!” Haec fabula de illis dicitur qui gloriam et honorem habent, prudentiam vero nullam.