105. Lupus Esuriens et Nutrix Nutrix minatur puerum plorantem, ni taceat, se lupo illum tradituram. Lupus, praeteriens, id forte audit et spe praedae manet ad fores. Puer tandem, obrepente somno, silescit. Regreditur lupus in silvas, ieiunus et inanis. Lupa obviam illi habens sciscitatur ubi sit praeda. Cui gemebundus lupus “Verba,” inquit, “mihi data sunt. Puerum plorantem abiicere nutrix minabatur, sed fefellit.” Multa promittentibus omnes libenter auscultamus.