104. Luporum Legati ad Regem Lupi olim legatos miserunt ad Anglorum regem; unum rogant de genere suo marem unamque feminam in terras eius portare liceat. Rex providus abnuit et “Si isti duo,” dixit, “recipiantur, mox facile crescant in gregem milliarium; etenim malorum genus cito propagatur.”