102. Lupus et Sus Lupus esuriens ivit per silvam, quaerens praedam suam, et invenit suem cum porcellis suis. Lupus dixit, “Bona domina, multum esurio; da mihi unum de porcellis tuis ad ientaculum.” Cui sus, “Amice, concedo quod petis, sed non est adhuc tempus edendi. Audistine hodie missam?” Cui ille, “Non audii.” Et sus, “Provectae enim aetatis es et debes aliquid audire de Deo priusquam comedas. Vocabo enim sacerdotes et clericos et audies officium, et interim parabitur ientaculum tuum.” Et lupus, “Annuo.” Sus igitur, ingrediens silvam, incepit clamare more suo, et statim venerunt omnes apri, sues, porci et porcelli qui fuerunt in silva ad clamorem eius et, invenientes lupum, suis morsibus miserrime dilaniaverunt, ita quod, vix vivus, evadens dixit, “Non fuit haec missa, sed miseria.”