101. Lupus et Presbiter Presbiter quidam docuit lupum litteras. Presbiter dixit A et lupus similiter. Presbiter dixit B, et lupus similiter. Presbiter dixit C et lupus similiter. “Modo congrega,” ait presbiter, “et sillabica.” Et respondit lupus, “Sillabicare non scio.” Cui presbiter, “Ut tibi melius videtur, sic dicito.” “Mihi videtur quod hoc optime sonat: AGNUS.” Tunc presbiter ait, “Quod in corde, hoc in ore.”