100. Lupus Monachus Lupus, in senium deductus, cum non amplius venari posset, sese religioni addixit, sumptoque monachi habitu, cibum ostiatim mendicabat. Reprehensus ab alio lupo, “Quid vis,” inquit, “faciam? Dentes deciderunt, currere non valeo, quare aliter vivere posse diffido.”