99. Lupus et Canis Saginatus Lupus, canem videns bene saginatum, “Quanta est,” inquit, “felicitas tua! Tu, ut videtur, laute vivis, at ego fame enecor.” Tum canis “Licet,” inquit, “mecum in urbem venias et eadem felicitate fruaris.” Lupus conditionem accepit. Dum una eunt, animadvertit lupus in collo canis attritos pilos. “Quid hoc est?” inquit; “num iugum sustines? Cervix enim tua tota est glabra.” “Nihil est,” canis respondit, “sed interdiu me alligant ut noctu sim vigilantior, atque haec sunt vestigia collaris quod cervici circumdari solet.” Tum lupus “Vale,” inquit, “amice; nihil moror felicitatem servitute emptam!”