98. Lupa et Canis Canis, lupam insequens, crurum pernicitate et robore gloriabatur, fugere lupam credens quod infirmior esset. Conversa autem, illa sic allocuta fertur canem, “Non tam tuas quam domini tui metuo minas.”