97. Lupus et Histrix Lupus esuriens in histricem intenderat animum, quem tamen quia sagittis undique munitus erat invadere non audebat. Excogitata autem eum perdendi astutia, illi suadere coepit ne pacis tempore tantum telorum onus tergore portaret, quandoquidem ne alii quidem sagittarii, nisi cum proelii tempus instaret, portarent. Cui histrix “Adversum lupum,” inquit, “semper proeliandi tempus esse credendum est.”