95. Lupus, Corvus, et Aries Lupus vidit aliquando corvum super arietem sedentem, graviterque suspirans, talia locutus est, “Corvus iste beatus est et felici hora natus, quia, ubicumque sedeat, quidquid dicat, quidquid faciat, non est qui ei male loquatur. Mihi autem, si talis daretur sedes, omnes qui viderent magnis in me vocibus clamitarent, et quasi ad salutem arietis fugare me properarent.”