94. Lupi et Corvus Corvus partem praedae petebat a lupis quod eos totum diem comitatus esset. Cui illi “Non tu nos,” inquiunt, “sed praedam sectatus es, idque eo animo ut ne nostris quidem corporibus parceres, si exanimarentur.” Merito in actionibus non spectatur quid fiat, sed quo animo fiat.