92. Lupus et Leo, Amici Lupus et leo, contracta inter se amicitia, victum quaeritabant. Tum lupus, audito ovium balatu, “Confide,” inquit, “amice; cibus iam aderit.” Secutus ergo ovium vocem, cum ad ovile pervenisset, reperit illud optime munitum et canes prope dormientes. Reversus igitur ad leonem, “Non placet,” inquit, “mihi quod in praesentia edamus oves; macilentae enim admodum sunt. Sinamus eas pinguescere, redituri cum fuerint pingues effectae.” Fabula arguit qui, impediti ne quid faciant, se noluisse argumentantur.